monumenta.ch > Plinius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 72
{XXIX} Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat excelsissimas et ex iis siccaneas praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae non ferunt samaram - ita vocatur ulmi semen -, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.